라틴어 문장 검색

) Constat quippe philosophos maxime continenter vixisse, atque ad continentiam tam scriptis quam exemplis multas nobis exhortationes reliquisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:5)
De eis qui Christianitatis bonum suscipere renuunt, non aliud possumus scribere vobis, nisi ut ad fidem necessariis monitis, et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:32)
Est et amicitia quam pessimorum similitudo morum conciliat;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:3)
Explicat explicito tractu iunctura lacertos Amplexusque suos deposcere brachia credas, Imaque conciliat summis extremaque primis Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:10)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Alii vero sua corpora femineis compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare tumultum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:18)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
exhortatio Podiensis episcopi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 53:4)
Nec mora, episcopus Podiensis Reymerus sermonem ad populum faciens, hujusmodi exhortatione universos paterne admonuit et docuit, juxta quod instans necessitas, et creberrima fama vicinae nimium Antiochiae exigebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:2)
- Item exhortatio principalium virorum, et fugitivi principes quomodo Constantinopolim navigare coeperint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 77:3)
- Alii quidam principes fugam meditantes bonorum virorum exhortationibus retinentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 81:2)
- Exhortatio ducis ad milites.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 7:2)
Tankradus autem audiens haec verba patriarchae et ejus bonam exhortationem in Christi nomine, omni deposita amaritudine, respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION